[00:00.000] |
作曲 : Ozseb Aron Toth |
[00:00.000] |
Cum subit illius tristissima noctis imago, |
[00:14.276] |
quae mihi supremum tempus in urbe fuit, |
[00:27.703] |
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, |
[00:41.026] |
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. |
[00:55.053] |
iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar |
[01:08.768] |
finibus extremae iusserat Ausoniae. |
[01:22.430] |
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: |
[01:35.178] |
torpuerant longa pectora nostra mora. |
[01:48.761] |
non mihi servorum, comitis non cura legendi, |
[02:01.927] |
non aptae profugo vestis opisve fuit. |
[02:15.197] |
non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus |
[02:28.154] |
vivit et est vitae nescius ipse suae. |
[02:40.902] |
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, |
[02:53.937] |
et tandem sensus convaluere mei, |
[03:07.651] |
alloquor extremum maestos abiturus amicos, |
[03:20.712] |
qui modo de multis unus et alter erat. |
[03:33.773] |
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, |
[03:46.861] |
imbre per indignas usque cadente genas. |
[03:59.765] |
nata procul Libycis aberat diversa sub oris, |
[04:12.565] |
nec poterat fati certior esse mei. |
[04:25.052] |
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, |
[04:37.538] |
formaque non taciti funeris intus erat. |
[04:50.730] |
femina virque meo, pueri quoque funere maerent, |
[05:03.217] |
inque domo lacrimas angulus omnis habet. |